Epistola II ad Corinthos*

Caput 5: Versus 21

Pro nobis peccatum fecit.Usus est Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis, vel, peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur:De peccato delevit vel damnavit peccatum,id est de similitudine carnis peccati:quia misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati.Ita etiam maledictum pro morte accipitur, quae de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur:Maledictus omnis qui pendet in lignoDeut. 21.. Quid est quod ait, maledictus? id est,terra es, in terram ibisGen. 3.. Quid est quod dicit, omnis? quia Christus, qui pependit in ligno, cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.
(* Traductions européennes)